F. Cervantes Salazarus - Aliquot dialogi

 

Clarissimo et eidem omnibus animi bonis ornatissimo,

sacrae Theologiae magistro,

fratri Alphonso a Montufare Archipraesuli Mexicano,

Franciscus Cervantes Salazarus s.

 

      Paulo antequam in hanc provinciam, optatissimus certe, commeasses, antistes praestantissime, Academiae Mexicanae, quae beneficio et liberalitate Caesaris erecta est, et in qua ipse dicendi rationem regio stipendio trado, commentaria in Vivis exercitationem alumnus matri dicavi, quod nihil tam ex officio fore putarem, quam ipsi, a qua et alitus et educatus sum, quantum in me positum esset, referre paria. Nunc autem felici tuo adventu, qui deinde secutus est, ita et eorum qui enarrant, et eorum qui disciplinas audiunt, animi novis quibusdam aculeis incitati sunt, ut novas vires, novosque spiritus sumant, quo alacrius et propensius, hi in discendo, et illi in docendo, ulterius pergant, brevi omnes tales evasuri, ut novum hunc orbem, diaboli et infidelium antehac sedem, omni macula purgatum, Deo Maximo et vero domicilium faciant. In his ego, etiam si meritis postremus, non minus animatus sum, quam solent milites fortissimo et felici duce pugnante, ut aliquid non omnino indignum luce pararem. Quapropter tametsi gravioribus studiis Theologicis s.[1] addictus essem, dum maiora molior, nihil antiquius duxi, quam Dialogos hos, quos subsicivis horis, institutum Vivis secutus, in rem studiosae iuventutis conscripseram, tibi uni, hac in regione studiorum fautori et Maecenati, consecrare, non ut quicquam munusculo hoc plane levidensi dignitati tuae addi posse arbitrer, quae sublimior est quam ut ipsam res adeo parva contingere possit, sed ut ipse operi meo in tenebris delitescenti, tuo nomine lucem et splendorem afferam. Quare pater reverendissime et nobis omnibus multis nominibus observande, iam tuos (quia tibi nuncupatos) nostros labores sic fove et amplectere, ut ad multo maiores, longeque graviores nobis spem facias, et ad uberiorem linguae latinae cognitionem studiosam iuventutem magis magisque incendas et inflammes. Bene vale, Mexicanae ecclesiae columne, Academiae decus, et novae Hispaniae maximum ornamentum.

 


Adnotationes

1. sacris.

 


Retro