D. Erasmus Roterodamus Petro Paludano
icisti me tandem humanissime Petre. Habes toties efflagitatam a nobis scribendarum epistolarum rationem. Sed vide interim dum tuae mores gero voluntati, quantis me calumniis ipse obiecerim. Quid tandem Critici dicent? Imo quid non dicent, ubi viderint me ausum tractare rem a multis tam diligenter ac scite tractatam? Vis tu, inquient, Penelopes telam retexere post tantos auctores? Aut eadem dicas necesse est, aut deteriora, quorum alterum supervacaneum est, alterum etiam perniciosum. Ego vero quamquam multa alia habeo quae respondere possum, unus hoc tamen dico, nullius qui de hac re aliquid conscripserit, me vestigiis inhaesurum. Accipe itaque brevissimam, maximeque compendiariam conficiendarum epistolarum formulam, tibique hoc unum persuade, non verbis tantum illas, sed arte etiam indigere. Vale, saluta amicos communes.
Epistolae definitio
pistola varie a scriptoribus latinis definitur, sed eodem paene sensu. Libanius sophista graecus epistolam finit hoc modo, Epistola est absentis ad absentem colloquium[1]. Porro colloquium sermonem familiarem interpretamur, ut intelligamus epistolam nihil fere a communi sermoni quotidianarum collocutionum differre, nimisque errare eos, qui tragica quadam grandiloquentia in componendis epistolis utuntur atque ibi omnes ingenii vires effundunt, atque splendorem quaerunt copiaeque et ostentationis gloriam, ubi minime opus est. Esse enim epistolicus stilus simplex debet, ac veluti negligentiusculus nam est etiam quaedam negligentia diligens. Exemplo sunt Plinii Cecilii epistolae, acutae, elegantes expressae, in quibus nihil nisi domesticum, quotidianum, sed omnia tamen latina, casta, ornataque leguntur. Cumque sit stilus ille multa arte atque ingenio cultuque subactus atque elaboratus, illaboratus tamen ac paene subitus atque extemporarius videtur. Observandum vero illud in primis est, fugienda esse verba accersita, antiqua, nimius affectata, repetitaque Aborigenum saeculis, quibus hodie plerique corrupti et cacozeli utuntur, verba nova atque inusitata anxie quaerentes, ut doctiores videantur, Neque existimantes rerum gratia verba esse inventa, scribente ita Horatio in arte poetica Rem tibi socraticae poterunt ostendere chartae[2]. Verbaque praevisam rem non invita sequentur. Supervacaneum quidem paene fuerat post M. Tullium Ciceronem ac Fabium Quintilianum idem toties repetere, nisi quidam hodie reperirentur verborum aucupes, atque anxii captatores, qui unius verbi causa tantum epistolam condere parati sunt. Cumque voculam unam, longo labore quaesitam, epistolae inseruerint, putant se palmarum fructum reperisse. At tunc maxime suam barbariem ac balbutiem indicant.
Caput I: De exercitatione et stilo
aput igitur illud primum sit, rem totam acute, ingeniose, prudenter disposuisse, quando in tanta latinae linguae opulentia, verba propria, apta, atque ad rem ipsam significandam nata, deesse non possint. Exercitatione itaque opus est, et stilo non mediocri. Scribendum vero quam primum et quam diligentissime. Quoniam stilus optimus effector est, et magister dicendi, ut apte apud Ciceronem Crassus ait [3]. Et ut terra altius effossa, generandis alendisque seminibus, fecundior est, sic profecto non a summo petitus stilus, studiorum fructus effundit uberius et fidelius continet. Primum itaque summa sollicitudine ac stili diligentia utendum. Sed nec sine frequenti assiduaque scribendi exercitatione, extemporalis facultas amplissimus certissimusque studiorum fructus, nec solida dicendi fiducia parari potest. Stilus itaque frequens, et opulentiam nobis parit copiamque sermonis, et mirabilem adfert dicendi scribendique promptitudinem. Porro tardus primum stilus esse debet et diligens, cum varia multiplicique auctorum lectione habendus est, et pondera examinanda. Neque occurrentibus primum verbis, ac statim sese offerentibus incaute utendum est, ut quidam faciunt, captantes prima quaeque atque avide arripientes. Suspecta est enim facilitas illa, qua plerique imprudenter exultant et gloriantur. Quare Sallustium constat, Quintiliano referente, in scribenda historia fuisse tardissimum, et Vergilium paucissimos in dies versus componere solitum[4]. Nunquam profecto feliciter inveniet, neque apte collocabit, neque ornate scribet ac polite, qui primum et stilo et iudicio lento usus non fuerit. Mora enim melius solidiusque iudicius paratur, refrigescitque inventionis amor. Quare falluntur, qui multa stilo primum, quam velocissimo scribere conantur. Diligentia enim in primis opus est, quamquam mox et feliciter sequitur stilus et uberior, ac promptior. Celeritatem enim dabit consuetudo (ut Fabius ait [5]), paulatim res sese facilius ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta, in officio erunt. Ceterum fugienda est eorum morosa nimium diligentia, quibus nullus est se ipsos calumniandi finis, et quibus nihil unquam satis placuit. Neque enim promptum est dicere, uter eorum peccet validius, is ne, cui omnia sua placent, aut cui nihil satis facit. Relinquenda est infinita illa cura, et curandum, ut quam optime scribamus. Sed scribendum tamen pro facultate, adsit ergo ipsi diligentiae quidam modus.
Caput II: De imitatione
uoniam vero artis pars magna imitatione continetur, ab auctoribus lectione dignis, verborum sumenda est copia, et varietas figurarum, ut cum ponendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda est. Stultissimum vero est ut Plinius in epistolis ait non optima quaeque sibi imitandum praeponere[6].
Circa imitationem exactissimo iudicio opus est
uapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum opus est. Examinanda sunt omnia, primumque videndum est quos imitemur. Imitandi vero sine controversia sunt, quos multorum saeculorum consensus probavit, atque in epistolis Cicero, quamquam latinae eloquentiae princeps, plus naturae dicitur habere, quam artis. Plinius vero plus artis ac diligentiae. Uterque tamen optimus. Sed nec hi soli legendi, legendi enim sunt et alii, qui sese ad veterum imitationem compararunt. Quibus Politianum iure adnumerandum censeo, propter incredibilem rerum nitorem exactamque diligentiam, qua in quibusdam epistolis est usus. Senecam vero doctis tantum legendum putant, quod quamquam eximia vir doctrina fuerit, stilo tamen usus sit sterili et circumciso, cum fecundioribus scriptoribus alenda sint adolescentum ingenia. Alioqui magnas virtutes in eo, non quantum ad mores modo pertinet, sed etiam ad litteras ac elocutionem, non difficile deprehendent hi, qui in varia lectione versati fuerint. Nec legendae modo epistolae eorum, quos imitari velimus, sed scripta alia quaecumque ad phrasim perfectamque eloquentiam faciunt. Etenim sicuti non unius generis sunt epistulae, sic nec eiusdem generis, scriptores nobis eligendi. Quare qui ex omni albo operum Marci T. Ciceronis epistolas tantum eligunt aut officia, Ciceronis sese discipulos profiteri non debent. Legendus est enim totus, quippe qui varius sibique dissimilis, ut in vario dissimilique genere materiae.
Caput III: De iudicio
mitationi itaque subest iudicium, nisi enim iudicio apprehendatur, non modo nihil prodest, sed obest etiam perniciosissime. Videndum igitur, qui nobis imitandi sint, [ne] corruptissimos pro optimis ac probatissimis deligamus. Porro qui Ciceronem sibi ducem atque antesignanum proposuerit, neque eloquentiae, neque acuminis, neque dispositionis paenitebit unquam. Falluntur tamen qui existimant imitationem per se sufficere. Verum est enim illud Quintiliani, pigri ingenii est, contentum esse iis, quae sunt ab aliis inventa. Quid enim (inquit ille) futurum erat temporibus illis quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil nisi quod iam cognovissent faciendum sibi aut cogitandum putassent? Nempe nihil fuisset inventum.[7] Quare recte exclamat Horatius in imitatores, O imitatores, servom pecus, ut mihi saepe / bilem, saepe iocum vestri movere tumultus! [8] Et profecto nemo potest eum aequare, cuius vestigiis sibi utique instituendum putat. Necesse est, eodem Fabio auctore, ut semper sit posterior qui sequitur[9]. Et sunt quaedam in oratione maxima, quae imitabilia non sunt, ingenium, inventionis facilitas, arte igitur opus est et praeceptis, deinde imitatione et iudicio. Postremo frequenti stilo ac exercitatione. Ceterum oritur quaestio, an scribendarum epistolarum ars aliqua dici possit. Quidam enim naturali ratione et quotidiano latinoque sermone contenti, artem esse aliquam scribendi negant. Et nostram hanc rident diligentiam, exemplo magni nominis professorum, quorum aliquis interrogatus quid esset schema et nema, nescire si quidem, sed si opus esset, esse in sua declamatione respondit. Alter percontanti Theodoreusne an Apollodoreus esset, "Ego," inquit, "parmularius sum."[10] Sed quis est adeo non ab eruditione modo, sed communi sensu remotus, ut fabricandi, texendi, et e luto vasa ducendi, artem aliquam esse putet, sermonem autem, quo nihil est secundum rationem praestantius, arte ac praeceptis nihil egere? Non dissimulandum tamen quosdam contra sentire, quotidianis scilicet familiarissimisque epistolis nullum adhibendum artificium rhetoricum esse, sed constare illas naturali quodam sensu, et communi oratione, Frustraque ad artem confugere eum qui epistolam ad amicum de re inopinata ex tempore scribere noluerit, oblato scilicet argumento, non quaesito, praesenti enim consilio utendum esse, quo nihil est in stilo magis praecipuum, quia varie et ad rerum momenta vertitur. Expedit enim interdum mutare ex constituto et tradito ordine aliqua, et nonnumquam decet, ut in statuis ac picturis videmus variari habitus, vultus, status, pro re nata idcirco utilitas quibuscunque praeceptis et magistrorum auctoritatibus praeferenda est, sed ita tamen ut artis ipsius ratio, et frequentior sit et potior. Quo magis ridiculi sunt, qui omnes epistolas in salutationem, exordium, narrationem et conclusionem partiuntur, inque iis putant totam artem consistere. Neque iis simul omnibus semper, sed nec frequenter admodum opus est, atque ut in orationibus pleraque mutantur, causis, temporibus, necessitate, occasione. Itaque in epistolis maxime, quae et vario constant argumento, [et] ad diversi cum generis, tum ordinis, tum ingenii, homines scribuntur, nec uno tempore nec loco. Prudentia quidem opus est, artis ipsius vel socia vel parente. Qui enim ex uno praescripto, loqui omnia vel scribere conantur, virium parum habeant necesse est. Qui vero nunquam praerepta sequuntur, et quo se cumque rapit impetus, sequuntur, percurruntque velut effusis habenis, soluti et fluentes, multa licenter effunditant, scilicet sine delectu. Quare utrique rei adhibendus est modus. Quamquam vero confitendum illud, doctrinam detrahere aliquid stilo ut limam rudibus, et cotes hebetibus, et vino vetustatem, vitia tamen detrahit, atque eo solo minus est quod litterae perpolierunt, quo melius est, ut Fabius inquit[11]. Nec audiendi illi qui maiorem vim habere credunt ea, quae non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam solvere, trahere quam ducere, puta[n]t esse robust[i]us, ut Quintilianus scribit, videntur quidem indocti copiam habere maiorem, quod dicunt omnia et nulla lege cohibentur, sed soluti et exleges impetum sequuntur, cum doctis electio sit et modus[12]. Non ergo illa est vis sed violentia, nempe eorum, qui sine labore, sine ratione, sine disciplina disertos sese videri volunt.
De tribus generibus
um ergo tria sint causarum genera, quibus orator utitur, demonstrativum deliberativum, iudiciale, ut Ciceroni et Quintiliano placet[13], ad haec tria, epistolarum species omnes esse reducendas, facile is intelliget, qui latentem in veterum epistolis artem excutere aliquando tentaverit, quique fastidito triviali isto scribendi ac loquendi genere, legem sequi certamque rationem maluerit, quam passim ac sine delectu tumultuari, quod infra latius explicabitur.
Demonstrativum genus causarum
emonstrativum genus constat laude et vituperatione, quod quidem primum ad ostentationem fuit compositum, mox etiam a Romanis negotiis civilibus adhibitum. Funebres enim orationes ex publico pendent interdum officio, atque ex senatus consulto saepe magistratibus mandantur. Hominis vero laus, ex animo et corpore et extra positis peti debet, ut et Aristoteli et Quintiliano placuit[14]. Ad hoc quidem genus referendae sunt epistolae, quae vel laudant aliquem, vel vituperant, ea ratione quae supra posita est. Eius generis est epistola Plinii cuius principium est Si quando urbs nostra et c. [15] Primo Euphratem philosophum Plinius ab animi bonis eximiisque virtutibus, ut humanitate et eloquentia, deinde a bonis corporis et a corporis proceritate, decora facie, demisso capillo, ingenti et cana barba. Postremo ab externis, quamquam leviter et obiter, ut cum eum dicit Iuliani Pompeii clarissimi iurisconsulti et consulis generum fuisse. Eius generis est epistola apud eundem Petis ut fratris tui filiae et c.[16] Laudat enim Munitium ab honestate morum, clara patria clarisque parentibus, et ab ea maxima verecundia, qua magistratus plurimos gesserat. Deinde a facie liberali et ingenua, a totius corporis pulchritudine et quodam senatorio decore. Denique ab amplis facultatibus et maximo censu maiorum. Inveniuntur aliae et apud alios et et apud ipsum epistolae simili artificio compositae, ex quibus unicuique promptum est suae epistolae artem et rationem desumere. Totidem vero modis vituperatur quis, quibus laudatur. Quare supervacaneum videtur hoc adicere. Ad hoc genus pertinent non modo hominum, sed urbium, villarum, montium, et locorum descriptiones, quae plerumque et orationibus et epistolis necessario incidunt. Cuiusmodi est apud Ciceronem Siciliae descriptio. In iis autem postremis speciem intuemur et utilitatem. Speciem in maritimis, planis amoenis: utilitatem in salubribus, fertilibus. Addendum illud, nullum esse genus, cui plus ornamenti liceat adhiberi, aut in quo indulgere sibi plus possit orator. Nam et poetice evagatur nonnumquam, et sese velut extra praescriptas cancellas agit, ut in panegyricis fieri videmus. Sed epistolae suus est modus. In descriptionibus eiusmodi utendum verbis quam maxime propriis et ornatis, et interdum laetius agendum, nec historice modo, sed poetice etiam. Poetice quidem, ut cum amoenissimam villam describentes, eandem musarum nympharumque contubernium esse dicimus. Quale est Vergilianum illud in descriptione portus Carthaginiensis, cum inquit, Intus aquae dulces, vivoque sedilia saxo / Nympharum domus[17]. Etenim si id in oratione non negatur, cur etiam in epistola non liceat, quae et familiaris est et plerumque ab otiosis scribitur, non exspectato etiam argumento? Etenim ut sit ars epistolis adhibenda, solutius tamen est et liberius totum hoc scriptionis genus. Orationum enim (ut inquit Fabius libro nono[18]) quaedam iuncta est atque contexta seu perpetua, soluta alia, qualis est in sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractat, ut de philosophia, Repubblica et similibus rebus arduis. Porro ut quisque optime rem aliquam descripsit, ita nobis studiose imitandus. In locorum quidem descriptionibus Livius, interdum et Sallustius, sicuti in aliis Plinius, praesertim ubi vel regionis vel beluae alicuius ac ferae, piscis, arboris, herbae, floris, folii, radicis, formam depingit, ac veluti penicillo deformat. Plurimum enim in hoc genere valuit Plinius, nec satis est unum eius auctoris exemplum inspexisse. Legenda enim omnia, quoad eius fieri potest, ac deligenda sunt optima quaeque, ut non modo copiosi, sed etiam varii ac multiplices fiamus.
Deliberativum genus
unc ad deliberativum genus transeundum, quod multas species complectitur epistolarum, nam et suasoriae sunt epistolae et dissuasoriae, hortatoriae et dehortatoriae, petitoriae, monitoriae, amatoriae, de quibus postea suo ordine dicetur. In primis vero notandum, deliberativum genus, quod suasorium dici potest, utilitate ac honestate definiri. Quamquam cum utile dicimus, honestum etiam volumus intelligi, quando nihil utile dici potest, quod idem honestum non sit. Quare in hoc genere spectanda maxime ea est utilitas, quae honestati coniuncta sit, neque suadere, persuadere, dissuadere, hortari, dehortari, petere, monere possumus, nisi ad supradictum scopum omnes (ut ita dixerim) stili sagittas collineaverimus. Huius tamen potius generis partes sunt, honestum, utile, dunatŅn, quod nostri possibile nominant: quae ut dura videatur appellatio, tamen sola est, ut Quintilianus ait [19]. Quas partes non omnes in omnem cadere quaestionem, manifestius est, quam ut docendum sit. Etsi plerique numerum augent, a quibus ponuntur ut partes, quae species sunt partium. Nam fas, iustum, aequum, pium, mansuetum, et si qua adhuc adicere quis eiusdem generis velit, subici possunt honestati, auctore eodem Fabio [20]. Iucundum vero quod usque adeo etiam ad persuadendum valet, ut in quibusdam causis de sola iucunditate sit deliberatio. Sed tum demum maxime id valet cum honestatis speciem prae se fert aliquam, aut potius cum honestum etiam est ac laudabile. Nemo est enim adeo luxu solutus, ut nihil in causa suadenda sequatur praeter voluptatem, quare ut honestum iucundo condiendum, ita iucundum honesto muniendum et adiuvandum. Saepe etiam utilitatem despiciendam esse dicimus, ut honesta faciamus, ut Opiterginis damus consilium, ne se hostibus dedant, quamquam perituri sint, nisi fecerint [21]. Et utilia honestis praeferimus ut cum suademus, ut bello punico servi armentur, cum servi tamen poena capitali arcerentur, auctore Marciano iurisconsulto. Sed tamen nec hic plane concedendum est esse id inhonestum, liberos enim (ut Fabius ait) natura omnes homines et eisdem constare elementis, et fortasse etiam antiquis nobilibus ortos dici potest, [22] et quamquam servi, homines tamen, ut Seneca inquit [23]. Commendaticia epistola, a quibusdam sub deliberativo genere comprehenditur, nam, commendantes aliquem alicui, factum nostrum probare nitimur honestum, facile atque utile esse. Nam laudantes eum quem commendamus, honestam commendationem nostram ostendimus. Ac primum quidem in hoc genere utimur principio aliquo, velut captantes benivolentiam a modestia nostra, ut cum dicimus nos timide ad id officium descendisse, nec nisi precibus aliorum coactos, ac etiam quos commendamus. Deinde describendo eorum studia et mores, dignos vel amicitia et familiaritate, vel beneficio aliquo ac munere eius ad quem scribimus, laudamusque interdum eos a generis claritate aut a patria, sed multo efficacius ab ingenii doctrinaeque dotibus, ut a modestia, fide, diligentia, dicendi facultate, aut alia quaquam insigni eruditione. Efficacissima tamen illa ratio est commendandi, cum gratos illos, et memores beneficiorum esse dicimus, cum ingratis hominibus quicquid confertur, perire quodammodo existimemur. De facilitate autem necesse est ostendere, posse ab illo ad quem scribimus hunc nostrum iuvari aut ornari, quod etiam interdum per alios fieri potest, nempe amicos eius ad quem scribimus. Huius generis exempla multa sunt apud Ciceronem et Plinium, sed una epistola Pliniana sufficere potest, cuius in secundo libro principium est: Et tu occasiones obligandi me et c. [24], et Horatiana illa brevis ad Claudium Neronem [25]. Nam et hoc versu fieri potest, qua illi Septim[i]um amicum suum magnopere commendat. Utique illud spectandum in primis, ne quos commendemus indignos. Nam eiusmodi commendationis fere comes est paenitentia, quod et recte in epistolis praecepit Horatius ita scribens: Qualem commendas etiam atque etiam aspice, / Ne mox incutiant aliena tibi peccata pudorem [26]. Monitoriae quoque epistolae, hortatoriae et (quando contrariorum eadem disciplina est) dehortatoriae eadem prope modum ars et ratio est. Sed ubique praesenti utendum est consilio, quod artis maximam partem continet, atque adeo valet, ut praecepta omnia ab eo sumpsisse originem videantur. Petendi quoque ratio eisdem fere locis constat, sed huic generi adhibenda est remunerationis species aliqua. Quale illud est Vergilianum in Iunonis ad Aeolum oratione petitoria, quae et ipsa incredibili constat artificio: Sunt mihi bis septem praestanti corpore numphae, / Quarum et c. [27] Quare ut res tota brevi pomerio circumscribatur, honestum, utile, facile, seu possibile, ad deliberativi generis substantiam in universum pertine[n]t.
Iudiciale genus
unc ad iudiciale veniendum est. Iudiciale genus quod multiplex est et varium, officiis potissimum constat duobus, intentionis ac depulsionis. Intentionem nunc dicimus accusationem cum crimen reo intenditur. Depulsionem, cum reus obiectum crimen defendit, et a sese procul amolitur. Itaque accusatoriam epistolam, obiurgatoriam seu criminatoriam, invectivam seu vituperativam, in hoc genere reponimus, quamquam et hoc ut sint mixta inter se tria illa genera, sub demonstrativo comprehendi possunt. Excusatoriam vero seu culpae deprecatoriam, praedictis annumeramus, in quibus omnibus argumentis pugnacissimis, ac rationibus utendum est. Adiecerunt quidem mutuam accusationem, quae graecis ¢ntikathgor a latinis recriminatio dici potest, cuius duo genera Fabius facit: alterum quo ligationes, hoc est idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud et aliud [28]. Difficile est autem in tanta causarum et argumentorum varietate, huius generis in universum praecepta colligere. Primum illud sine controversia advertendum, augere per amplificationem quae accusamus in alio, sicuti quae obiecta sunt, elidere aut repellere aut minuere, qua in re ita inardescit nonnumquam oratio, ut totos affectus effundat. Nam interdum in hoc genere optamus, abominamur, rogamus, ac sollicitudinem quandam vel accusationis nostrae vel defensionis ostendimus: utinam reviviscat pater tuus, et item dii prohibete mala, et te nunc o Iupiter optime maximeque rogo et c., et infinita alia quae quamquam orationi magis conveniunt quam epistolae, tamen quae omnes affectus recipit. In his igitur frequenter utendum brevi exordio, quo ad causam totam arte atque astu irrepimus, ut cum vel accusantes aliquem, vel culpam deprecantes, infirmos nos esse dicimus, et impares contra agentes, ne nimia elati confidentia, minimam iustitiae ac probitatis nostrae fidem faciamus. Cuiusmodi proemiis usum Messallam, auctor est Fabius [29]. Aperta enim sunt eiusmodi exordia et favorem emerentia, quando natura his libenter favemus, quos laborantes videmus et anxios, nec sibi plus nimio fidentes, inde illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio, et procul ab omni fastu posita, simplexque ac submissa. Vitandum etiam ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemur esse videamur, cuius generis exemplum hoc esse potest: Non sum nescius quam difficile sit suam innocentiam tueri, adversum te tam receptae auctoritatis virum, cuiusque tanta dicendi vis, ut nihil non persuadere possit, tam favorabili apud omnes ordines nomine, ut vel tacens ipse communi omnium consensu, ab eo absolvi crimine possit, quod mihi nuper abs te obiectum, iustissime in te torqueatur. Sentio quam duras partes sustineam, quamque difficile munus, sed necessarium tamen subierim respondendi tibi, tam exigua, tam nulla eloquentia nostra, cui etiam si quid erat antehac vigoris, totum id excusationis huius anxietas ademerit. Illud notandum aetatem multum in hac parte iuvari proemio, ut cum iuvenes nos dicimus adversarios veteranos ac emeritos, qui vel solo rerum usu quantam libet, vel doctrinam, vel in[n]ocentiam nostram evincere possint. Aut contra cum senectam nostram, quam quietam ac placidam esse oportuerat, ab his turbari dicimus, qui aetatis nostrae reverentia, timidiores esse debuerant ac verecundiores.
Adnotationes
1. Libanius, Characteres epistolici 2 : 'Epistol¾ mn oān stin Ńmil a tij ggr£mmatoj ¢pŅntoj prÕj ¢pŅnta ginomnh.
2. Horatius, Ars poetica 310.
3. Cicero, De oratore I, 150, 7-8: "Stilus optimus ac praestantissimus dicendi effector ac magister".
4. Quintilianus, Institutio oratoria X, 3, 8: "Sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. Vergilium quoque paucissimos die composuisse versus auctor est Varius".
5. Quintilianus, Institutio oratoria X, 3, 9: "Nam primum hoc constituendum, hoc optinendum est, ut quam optime scribamus: celeritatem dabit consuetudo.".
6. Plinius, Epistulae I 5, 12-13: "Est enim ... mihi cum Cicerone aemulatio, nec sum contentus eloquentia saeculi nostri; nam stultissimum credo ad imitandum non optima quaeque praeponere."
7. Quintilianus, Institutio oratoria X, 2, 4.
8. Horatius, Epistulae I, 19, 19-20.
9. Quintilianus, Institutio oratoria X, 2, 10.
10. Quintilianus, Institutio oratoria II, 11, 2.
11. Quintilianus, Institutio oratoria II, 12, 8.
12. Quintilianus, Institutio oratoria II, 12, 6.
13. Cicero, De Inventione i.a. I, 1, 7: "Aristoteles autem, qui huic arti plurima adiumenta atque ornamenta subministravit, tribus in generibus rerum versari rhetoris officium putavit, demonstrativo, deliberativo, iudiciali. Demonstrativum est, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem aut vituperationem; deliberativum, quod positum in disceptatione civili habet in se sententiae dictionem; iudiciale, quod positum in iudicio habet in se accusationem et defensionem aut petitionem et recusationem." Quintilianus, Institutio oratoria i.a. II, 21, 23: "Aristoteles tris faciendo partes orationis, iudicialem deliberatiuam demonstratiuam, paene et ipse oratori subiecit omnia: nihil enim non in haec cadit."
14. Quintilianus, Institutio oratoria III, 7, 12.
15. Plinius, Epistulae I, 10.
16. Plinius, Epistulae I, 14.
17. Virgilius, Aeneis I, 167-168.
18. Quintilianus, Institutio oratoria IX, 4, 19.
19. Quintilianus, Institutio oratoria III, 8, 25.
20. Quintilianus, Institutio oratoria III, 8, 26.
21. Quintilianus, Institutio oratoria III, 8, 30. Cfr.: Floro II, 13, 122; Livius, periocha CX, 11-15; Lucanus IV, 462 ss.
22. Quintilianus, Institutio oratoria III, 8, 31.
23. Seneca, Epistolae XLVII, 1, 3-4: "'Servi sunt.' Immo homines. 'Servi sunt.' Immo contubernales. 'Servi sunt.' Immo humiles amici. 'Servi sunt.' Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae."
24. Plinius, Epistulae II, 13.
25. Horatius, Epistulae I, 9.
26. Horatius, Epistulae I, 18, 76-77.
27. Virgilius, Aeneis I, 71 ss.
28. Quintilianus, Institutio oratoria III, 10, 4: "...duo genera erunt eius: alterum quo litigatores idem crimen inuicem intentant, alterum quo aliud atque aliud"
29. Quintilianus, Institutio oratoria IV, 1, 8: "Sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos, inparatos, inpares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae prohoemia."